Gaudete! Gaudete!
Christus est natus
ex Maria Virgine, gaudete!

1. Tempus adest gratiae, hoc quod optabamus;
carmina laetitiae devote reddamus.

2. Deus homo factus est, natura mirante;
mundus renovatus est a Christo regnante.

3. Ezechielis porta clausa pertransitur;
unde Lux est orta, salus invenitur.

4. Ergo nostra concio psallat jam in lustro;
benedicat Domino: salus Regi nostro.
Utworzono: 2016-04-17

Ostatnio zmodyfikowano: 2016-04-17

Przypisane Tagi:
Boże Narodzenie Koncert Nuty
INFO